라틴어 문장 검색

Carthaginienses, quamquam fessos labore ac volneribus nox imberque ad necessariam quietem vocabat, tamen, quia metus et periculum cessandi non dabat tempus, prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis vallibus congestis augent vallum, munimento sese, quando in armis parum praesidii foret, defensuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 233:1)
itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 36:1)
Nox hominum genus et duros miserata labores rettulerat fessis optata silentia terris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 297:1)
Sed super et flammis, et magnae fragmine molis, Et sudibus crebris, et adusti roboris ictu Percussae cedunt crates, frustraque labore Exhausto fessus repetit tentoria miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:48)
In hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 5:1)
sed rure vacuo potitur et aperto aethere innocuus errat, callidas tantum feris struxisse fraudes novit et fessus gravi labore niveo corpus Iliso fovet:
(세네카, 파이드라 7:7)
ibi demum victa labore, fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti stant sine fraude lares, flavos collegit amictus artius et niveae posuit se margine ripae, insequitur velox pecorum deus et sua credit conubia;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris8)
itaque diviso exercitu Camillus collegam in eam partem circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi iubet, non tam a spe scalis capi urbem posse quam ut aversis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 99:1)
quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam quod fessos viae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 462:1)
Legiones velut tabe infectae Aponium Saturninum Moesici exercitus legatum eo atrocius adgrediuntur, quod non, ut prius, labore et opere fessae, sed medio diei exarserant, vulgatis epistulis, quas Saturninus ad Vitellium scripsisse credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장1)
donat et Iphiclo pelagus iuvenumque labores Aesonides, fessum Phylace quem miserat aevo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 501:1)
Sed si non fias quadrante beatior uno Per gemitus nostros ingenuasque cruces, Parce, precor, fesso vanosque remitte labores, Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXII2)
Pone caput, fessosque oculos furare labori:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 33:15)
hos cum plebe sua, patrii, servate penates, sint, qui fessam aevo crebrisque laboribus urbem voce opibusque iuvent viridique in nomine servent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten22)
quem cum incerto vado transiret agmen, fessus metu ac labore miles, increpans nomen abominandum fluminis, iure Acheros vocaris inquit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 348:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION